monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 74
{XXIII} Inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti a Terra; salamandra populos pariter necare inprovidos potest. nam si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans;